Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Acts NT Rom (English) >>NT 1 Cor

Romans Rom.1

Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei

quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis

de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem

qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri

per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

in quibus estis et vos vocati Iesu Christi

omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo

testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio

semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos

desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos

id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam

nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus

Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum

ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare

non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit

revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent

quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit

invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis

qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen

propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam

similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes

et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes

insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia

qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

Rom.2

propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

qui reddet unicuique secundum opera eius

his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

non est enim personarum acceptio apud Deum

quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur

non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur

cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt

eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris

qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis

qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio

sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Rom.3

quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis

multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est

quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse

sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

non est intellegens non est requirens Deum

omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

quorum os maledictione et amaritudine plenum est

veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

contritio et infelicitas in viis eorum

et viam pacis non cognoverunt

non est timor Dei ante oculos eorum

scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis

iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei

arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

Rom.4

quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem

si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum

quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam

ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam

sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus

beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam

quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio

et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae

non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei

si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio

lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio

ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum

sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt

qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum

et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae

in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere

ideo et reputatum est illi ad iustitiam

non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi

sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

Rom.5

iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum

per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei

non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur

patientia autem probationem probatio vero spem

spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est

vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori

commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus

Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius

non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus

propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt

usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est

sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri

sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit

et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem

si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum

igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae

sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi

lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Rom.6

quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet

absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo

an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus

consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus

si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus

hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

qui enim mortuus est iustificatus est a peccato

si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo

scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur

quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo

ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu

non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius

sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo

peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit

nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam

gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis

liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae

humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem

cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae

quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Rom.7

an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit

nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro

itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae

quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces

occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat

ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit

ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit

itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum

quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum

scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato

quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio

si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona

nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio

non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago

si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet

condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis

infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius

gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

Rom.8

nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius

si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem

quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus

si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei

non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei

si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat

vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri

spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat

si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis

scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis

sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines

neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Rom.9

veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo

optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa

quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel

neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen

id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine

promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius

non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori

sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui

quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei

dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat

dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit

o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam

quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus

sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi

Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient

verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est

Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit

quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

Rom.10

fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem

testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam

ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti

finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti

Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea

quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere

aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare

sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus

quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris

corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem

dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur

non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum

omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro

ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam

Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant

ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem

Rom.11

dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin

non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel

Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam

sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt

si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt

sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis

obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur

quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum

vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis

si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis

quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es

noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te

dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar

bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat

vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris

sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos

nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae

nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob

et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres

sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem

ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur

conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur

o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Rom.12

obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

noli vinci a malo sed vince in bono malum

Rom.13

omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam

ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes

reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

Rom.14

infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit

tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum

nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet

qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus

in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum

scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est

non ergo blasphemetur bonum nostrum

non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus

itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat

qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

Rom.15

debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum

ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi

propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius

et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo

ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem

sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis

cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

Rom.16

commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris

ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

salutate Apellen probum in Christo

salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei

saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

[]

ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Acts NT Rom (English) >>NT 1 Cor

Powered by PhiloLogic